- AEOLUS
- I.AEOLUSHellenis fil. qui ventorum rationem invenisse dicitur, ut tradit Plin. l. 7. c. 56. Ab aliis tamen alius existimatur, quibus magis accedo. Tres enim fuerunt Aeoli, unus qui in insulis a se denominatis regnavit, atque ex earum fumo ventorum rationes deprehendit: vide Aeolia. Alter qui in Hetruria regnavit. Cuius filii fuerunt macareus et Canacc. Tertius vero Hellenis fil. cui tres fuerunt liberi, Cretheus, Athamans et Salmoneus. Idem.II.AEOLUSventorum imperator, vel potius (ut quidam putan) quaestor, Hippotae fil. guit, ut inquit Ovid. in Epist. Leandri, quae est Heroid. 18.Parce precor, sacilemque move moderatis auram:Imperet Hippodates sic tibi triste nihil.Sic Apollonius l. 4. Argonauticorum,Α᾿ίολον Ι᾿ππότεω παῖδα κλατόν.Matrem Aeolo fuisse Meneclam, Hylli Liparensis filiam, memoriae prodidit Euthydemus Atheniens in l. De salsamentis. At Eudoxus Cnidius in l. 2. de ambitu terrae, Ligyam Actoris Carystii filiam matrem Aeoli fuisse maluit. Nec defuerunt, qui Iovis filium putaverint. Scribit Diodor. l. 5. c. 111. Aeolum Vulcaniis insulis imperâsse (quae ab eodem postea Aeoliae sunt nominatae) pium fuisse ac iustum regem, et perhumanum erga hospites, ac nautas docuisse velis uti; praeterea ex diligenti ignis observatione praedicere solitum, qui venti futuri essent, atque inde locum datum fabulae, ut ventorum Rex fingeretur. Dionysius eum commendat ob humanitatem in hospites,Αἰόλου Ι῾πποτάδαο φιλοξείνου βασιλῆος,Αἰόλου ὁς ςθηητὰ μετ᾿ ἀνδράςιν ἔλλαχε δῶρα,Κοιρανέειν ἁνέμων κλονεόντων ςθ' ἱςταμένωντε.Plutarchus l. De exilio τὸν ςθεοφιλέςτατον, Diis Carissimum vocat. Horat. l. 1. Carm. Od. 3. v. 3. ventorum patrem. Fuisse hunc Regem Thuscorum Sostratus scribit rerum Thuscanicarum l. 3. et Plut. in Paral. Ovid. Met. l. 14 v. 223.Aeolon ille refert Thuscô regnare profundô,Aeolon Hippotaden, cohibentem carcere ventos.Quod autem de ignis observatione dixit Diodorus, capiendum fortasse de fumo ex mente Pilinii l. 3. c. 9. et Solini, c. 12. qui scribunt, Aeolum, cum regnaret in Strongyle, ex eius insulae fumo, quinam flaturi essent venti, in triduum praedicere solitum, indeque existimatum ventos Aeolo parusse. Tradit Isacius, Aeolum fuisse hominem astologiae peritissimum. Sic etiam Palaephatus c. 18. Εἰκὸς δὲ ἀςτρολόγον γενόμενον Αίολον φράσαι Ο᾿δυςςεῖ τοὺς χρόνους καθ᾿ οὕς ἐπιτολαί τίνες ἀνέμων γενήσονται. Strab. l. 1. asserit, Aeolum ventorum regem dictum fuisse, quia per fluxum et refluxum aquarum futurae tempestatis, ac surgentium ventourm signa multo ante praedixerit, quae cum ad praedictum tempus evenerint, credidit vulgus mortalium ventos esse in eius potestate, quos posset, cum liberet, emittere. Homer. Odys. 10. v. 21.Κεῖνον γὰρ ταμίην ἀνέμων ποίηςε Κρονίων,Η῍ μὲν παυέμεναι, ἢ δ᾿ ὀρνύμεν᾿ ὅν κ' ἐθέλῃςι.Apollonius Argonaut. l. 4.Α᾿ίολον, ὅςτ᾿ ἀνέμοις αἰθρκγενέεςςιν ἀνάςςει.Quintus Smyrnaeus, l. 14. ita habet.Α῎ντρα πέλει ςτυγερῆςιν ἀρηράμεν᾿ ἀμφὶ πέτρῃςιΚοῖλα καὶ ἠχήεντα, δομοι δ᾿ ἄγχιςτα πέλονταιΑἰόλου Ι῾πποτάδαο. Vide quae sequuntur.Audiamus Lations. Virg. Aen. l. 1. v. 52. s.------ ------ Hic vistô rex Aeolus antrôLuctanteis ventos, tempestatesque sonorasImperiô premit, ac vinclis, et carcere frenat.Illis indignates magno cum murmure montisCircum claustra fremunt. Celsâ sedet Aeolus arceSceptra tenens; mollitque animos, ac temperat iras.Ni faciat, maria, ac terras, caelumque prosudumQuippe ferant rapidi secum, verrantque per auras.Sed Pater Omnipotens speluncis abdidit atrisHoc metuens, molemque et montes insuper altosImposuit, regemque didit qui foedere certôEt premere, et laxas sciret dare iussus habenas.Ovid. Met. l. 11. Fab. 10.Neve tuam fallax animam sententia tangat.Quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortesContineat ventos, et cum volet, aequora placet.Cum semel emissi tenuerunt aequora venti,Nil illis vetitum est, incommendataque tellusOmnis, et omne fretum est, caeli quoque nubila vexant,Excutiuntque feris rutilos concursibus ignes.Val. Flac. l. 1. v. 586.---- ----- Hinc soliti quondam miscere polumqueInfelixque fretum; neque enim tunc Aeolus illisRector erat, Libyâ cum rumperet advena CalpenOceanus, cum flens Siculos Oenotria finesPerderet, et mediis intrarent montibus undae.Intonuit donec pavidis et abthere ventisOmnipotens, regemque dedit, quem iussa vereiTota cohors. ---- ----Stat. Sylv.Et pater Aeoliô qui frangit carcere ventos,Cui varii flatus, omnisque per aequora mundiSpiritus ac hiemes, nimbosaque nubila parent.Claudian. l. 1. de Raptu Proserpinae,---- Ceu turbine raucôCum gravis armatur Boreas, glacieque nivaliHispidus, et Geticâ concretus grandine pennasBella cupit, pelagus, silvas, camposque sonorôTurbine rapturus: fi forte adversus ahenosAeolus obiecit postes, vanescit inamsImpetus, et fractae redeunt in claustra procellae.Bochart. in Chanaan. l. 1. c. 33. Graecos hanc fabellam a Phoenicibus didicisse verisimile putat, quibus Aol (vel Graece ἄελλα) est procella, turbo, tempestas. Hinc Rex Aeolus creditur a Phoenicibus esse Rex Aolin, i. e. tempestatum. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.